라틴어 문장 검색

ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:1)
Turpissima vota dis insusurrant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:4)
Ea scilicet, quae tibi tantis clamoribus ambitionis salubria insusurret verba, quae dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 59:4)
In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt.
(세네카, 행복론, Liber IV 6:1)
Quam multi hesterna crapula semisomnes et graves illis miseris suum somnum rumpentibus ut alienum expectent, vix adlevatis labris insusurratum miliens nomen oscitatione superbissima reddent !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:4)
namque confirmat magistro militum Chilperico, victoriosissimo viro, relatu venenato quorumpiam sceleratorum fuisse secreto insusurratum tuo praecipue machinatu oppidum Vasionense partibus novi principis applicari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 2:1)
quid refert me fecisse regibus ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 338)

SEARCH

MENU NAVIGATION